[ Pobierz całość w formacie PDF ]

Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca
memoria est futuro imminentium.
89
III 4 " 2
Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere; futura pen-
dent et incerta sunt; quod praeteriit, inter tuta sepositum est.
*
Memoria gratum facit; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
III 13 " 2
...Nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est
et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim
gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
III 14 " 3
Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens:  redde, quod debes ; haec turpissima est
in beneficio.
III 14 " 4
Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam; sua sponte in ista fer-
tur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.
III 15 " 4
Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repe-
tit, feneratores.
III 17 " 2
Poena est, quod [ingratus] non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare,
quod omnium designatur oculis aut designari se iudidicat, quod intellectum rei optimae ac
dulcissimae amisit.
III 18 " 2
Nulli praeclusa virtus est; omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat et ingenuos et li-
bertinos et servos et reges et exules...
III 20 " 1 2
Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars melior eius excepta
est: corpora obnoxia sunt et adscripta dominis, mens quidem sui iuris, quae adeo libera et va-
ga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri quaeat, quominus impetu suo utatur
et ingentia agat et in infinitum comes caelestibus exeat. Corpus itaque est, quod domino for-
tuna tradidit. Hoc emit, hoc vendit; interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac qu-
idquid venit, liberum est...
90
III 22 " 4
Quis autem tantus est, quem hon fortuna indigere etiam infimis cogat?
III 28 " 1
Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestat? Eadem omnibus
principia eademque origo; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis ap-
tius.
III 28 " 2 3
Unus omnium parens mundus est, sive per splendidos, sive per sordidos gradus ad hunc
prima cuiusque origo perducitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos recen-
sent, ubicumque nomen illustre defedt, illo deum infulciunt. Neminem despexeris, etiam si
circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta fortuna. Sive libertini ante vos
habentur sive servi sive exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in
medio sordidi iacet, transilite; exspectat vos in summo magna nobilitas.
III 28 " 6
Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos
alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.
III 31 " 4
Non est bonum vivere, sed bene vivere.
III 34 " 1
Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine
primis maxima esse non possunt.
IV 1 " 2
Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita; quae
nihil habet in se magnificum, si quidquam venale. Quid enim est turpius quam aliquem com-
putare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque nemi-
nem spe ac pollicitatione corrumpat, ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro tribu-
tis sit? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est; quocumque vocavit, quocumque misit, sine
respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec
umquam imperium eius detractandum.
IV 1 " 3
Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium
autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit. Per se autem
expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.
91
IV 4 " 3
Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tam duro faro et in poenam genitus, ut non
tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos
circumspice: invenies non ex roto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem
non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Panim est autem id, quod nascentibus ex
aequo distribuitur? Ut quae sequuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit
natura, cum se dedit?
IV 7 " 1
Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta?
Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare...
IV 8 " 2 3 [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • littlewoman.keep.pl